domingo, 30 de setembro de 2007

Setembro

Magnificat anima mea Dominum: Et exsultauit spiritus meus in Deo, salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae: esse enim, ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, et exaltauit humiles.
Esurientes impleuit bonis: et diuites dimisit inanes.
Suscepit Israel, puerum suum, recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini eius in saecula.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.

Nenhum comentário: